MAJESTAS

MAJESTAS
I.
MAJESTAS
Dea Honoris et Reverentiae filia. Ovid. l. 5. Fast.
Donec Honor, placidoque decens Reverentia vultu
Corpora legitimis imposuêre toris.
Hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem,
Zuaque die Partu est edita, magna fuit.
Nec mora consedit medio sublimis Olympo,
Aurea purpureo conspicienda sinu.
II.
MAJESTAS
et Numen, iunctim posita semper legere est de Imperatore; unde illae adeo frequentes in veterib. monumentis subscriptiones, his notis signatae, N. M. Q. E. D. h. e. Numini Maiestatique eius devotus. Et quidem liberâ stante Republ. non solum Populi Romani Maiestas dicebatur, sed etiam Consulis et praetorum et aliorum maiorum Magistratuum. At sub Imperatorib. numquam nisi de Imperatore ipso nomen illud in usu fuit, nec aliae dignitates sic appellatae Imperator. aevô. Nec obstat Treb. Pollio in Gallienis c. 14. cum ait, Fuit eiusdem socius in appetendo Imperio quidam Ceronius sive Cecropius-Valerianus-constat de genere: non tamen satis constat de dignitate, vel, ut coeperunt alii loqui, de Maiestate. Nempe anterioribus quidem temporibus, Maiestas Augusti et Maiestas divinae domus, semper usurpata est, sed eô sensu, ut pondus et gravitas et magnitudo quaedam coli venerarique digna in Principe, illâ voce designaretur, et honos quidam eximius cum veneratione iunctus, qui iure meritôque illi potestati deberetur, quae supra omnes potestates esset. nam ut Maiestas populi olim dicebatur, propter Imperii magnitudinem ac dignitatem, quô tempore Populus Roman. Imperii summam tenebat: sic postquam Imperium ad unum translatum est, Maiestas quoque, quae tantô Imperiô dicebatur, simul ad unum illum translata; atque hinc Maiestas Augusti dicta, quae olim Populi Romani fuit. Aetate vero Trebellii; Maiestas proprie vocari coepta est, ipsa Imperii dignitas vel Imperium ipsum, h. e. Βασιλεία; quam quihabet, is Imperator et Augustus dicitur, ut dignitas Consularis Consulem facit et Praetoria Praetorem. Dignitas namque de aliis Magistratibus et honoribus, Maiestas de solo Imperio dicebatur. Sed duae tunc erant Maiestates, Caesarea et Augusta: ideo Trebellius h. l. cum diceret, dubitatum esse a multis, de Valeriano Iuniore, utrum Augustus, an Caesar tantum fuerit, non satis de Maiestate eius inter omnes constitisse, scribit; quod alii eum Augustum, i. e. Augusti Maiestate praeditum fuisse, alii Caesareanâ tantum, quidam neutrâ, affirmarent. Quô sensu Maiestas Augusti et Maiestas Caesaris, pro utriusque dignitate, sumitur. Et sic omnino paulo ante Infulas Maiestatis, dignitatem Imperatoriam appellavit, ut Praefecturae infulas et Consulatûs et Praeturae, etc. dicebant. Itaque Maiestas Trebellii tempore
dicebatur dignitas Imperatoria, quam Βασιλείαν Graeci, Imperium recentiores Latini, Galli Regalitatem dixêre, etc. Priori vero sensu, Maiestas, quae Imperatoribus solis cum Diis communis facta est, Graecis modo μεγαλειότης, modo καθοσίωσις, exponitur: sed καθοσίωσις proprie privati devotio est, quae Principis Maiestati debetur etc. Salmas. Not. ad Trebellium loc. cit. nec μεγαλειότης plus quam Magnificentiam vel Magnitudinem exprimit: unde Maiestatem, quam diserte Plinius Panegyr. c. 42. a Magnitudine separat, unum esse ex iis vocabulis Latinis, quibus nihil in tota Graeca lingua par et ex aequo respondens, eruditus asserit Casaubon. Ibid. Hodie titulum hunc Imperatorum Regumque proprium esse, constat: interim, uti alia, sic etiam hoc axioma, quandoque non Pontifici solum Romano sed et Episcopis ac Archidiaconis tributum a Scriptoribus Ecclesiae Romanae, docet in
Glossario Car. du Fresne. Apud eundem, Maiestatis nomine, Bullam Imperialem seu maius Imperatoris sigillum; in quo scil. cum Imperatoria Maiestate exprimitur (unde Germanis Maiestats-Brieff eiusmodi sigillô munitae literae appellantur) quoque insigniri, observat Marquardus Freherus ad Petrum de Andlo et ad Bullam Sigismundi Imp.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Majestas Domini — aus dem Hitda Codex (Universitäts und Landesbibliothek Darmstadt, Hs. 1640, fol. 7r …   Deutsch Wikipedia

  • Majestas Leprosus — Studio album by Mütiilation Released March 2003 …   Wikipedia

  • majestas — /majestaes/ In Roman law, the majesty, sovereign authority, or supreme prerogative of the state or prince. Also a shorter form of the expression crimen majestatis, or crimen Isesse majestatis, an offense against sovereignty, or against the safety …   Black's law dictionary

  • majestas — /majestaes/ In Roman law, the majesty, sovereign authority, or supreme prerogative of the state or prince. Also a shorter form of the expression crimen majestatis, or crimen Isesse majestatis, an offense against sovereignty, or against the safety …   Black's law dictionary

  • majestas — (Roman law.) Majesty; royal power; sovereignty …   Ballentine's law dictionary

  • Majestas Domini — Ma|jẹs|tas Do|mi|ni 〈f.; ; unz.; Mal.〉 Darstellung des thronenden Christus [lat., „Herrlichkeit des Herrn“] * * * Ma|jẹs|tas Do|mi|ni, die; [lat., eigtl. = die Herrlichkeit des Herrn] (bild. Kunst): frontale Darstellung des in einer Mandorla… …   Universal-Lexikon

  • Majestas Domini — Ma|jẹs|tas Do|mi|ni 〈f.; Gen.: ; Pl.: unz.; Mal.〉 Darstellung des thronenden Christus [Etym.: lat., »Erhabenheit des Herrn«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Majestas Domini — Ma|jes|tas Do|mi|ni die; <aus lat. maiestas domini, eigtl. »die Herrlichkeit des Herrn«> [frontale] Darstellung des thronenden Christus (bildende Kunst) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Law of majestas — The Law of Majestas, or lex maiestas, refers to any one of several ancient Roman laws (leges maiestatis) throughout the republican and Imperial periods dealing with crimes against the Roman people, state, or Emperor. In Roman law the offences… …   Wikipedia

  • Caesarĕa majestas — (lat.), kaiserliche Majestät …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”